라틴어 문장 검색

itaque divinitus exstitit non modo salutis defensor, qui ante hoc unum beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor dignitatis meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 2:1)
nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:5)
his de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 1:1)
nulla res tanta exsistet, iudices, ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:4)
hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque insaniunt insanissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 12장 1:1)
in hoc tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si quando auditum sit, portenti ac prodigi simile numeretur, quibus tandem tu, C. Eruci, argumentis accusatorem censes uti oportere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 4:1)
si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius rusticana relegatio atque amandatio appellabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:3)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:3)
ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos constat, eum caedes facta sit, adfuisse, cum cupere verum inveniri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:1)
sin autem constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut qua lege venierint quaero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 3:9)
nam lege quidem bona venire non potuisse constat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:4)
quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus gerendis exstitit honos habitus est, laudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 2:2)
itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장1)
at constat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 6장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION