라틴어 문장 검색

uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)
Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:1)
Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 4:7)
aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra uero a me positum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:2)
Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluuio inbecilliores non fiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:4)
Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:5)
nunc superest, ut dicam in isdem quae manu fieri debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:4)
Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia quicquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:6)
Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 6:4)
et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus mouentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:4)
Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:4)
At si uenenato quoque telo quis ictus est, isdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 12:1)
quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:4)
Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breues eo loco nascantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:1)
Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION