라틴어 문장 검색

haec mihi proficiscenti non proponebantur sed saepe triduo, summa cum gloria dicebar esse rediturus 'quid tu igitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 4:1)
me hercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:3)
habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:4)
nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 4:3)
ut enim [urbanis] admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:2)
post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:5)
Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:1)
Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:1)
Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:5)
quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:3)
maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:9)
Qui ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:2)
postea vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 1:1)
si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut humanitatis non parum haberes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 1:1)
Magna est enim vis humanitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION