라틴어 문장 검색

consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 60:1)
qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 109:1)
sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse quod populum teneat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 124:2)
di immortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 130:2)
quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines vobis dedo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 149:1)
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 177:2)
haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus invenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 214:1)
plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in res bellicas potens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 241:1)
prior Samnitium imperator, aegre patiens quo tam ferociter adequitasset inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 313:1)
fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 315:1)
signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:2)
coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 681:2)
itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 682:1)
- Qui terror non eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum aequavit tum maxime bellicis laudibus, sed etiam quod memor Papirianae saevitiae nunquam ut dictatoris iniussu dimicaret adduci potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 34:1)
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION