라틴어 문장 검색

Numerare eos noli, qui tibi metum faciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:2)
Scilicet ut malis tibi placere quam populo, ut aestimes iudicia, non numeres, ut sine metu deorum hominumque vivas, ut aut vincas mala aut finias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 12:2)
Nam de morte multa loquitur et id agit sedulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, non mortis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 5:2)
" Ergo," inquit, "mors adeo extra omne malum est, ut sit extra omnem malorum metum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 6:3)
Haec ego scio et saepe dicta et saepe dicenda, sed neque cum legerem, aeque mihi profuerunt, neque cum audirem iis dicentibus, qui negabant timenda, a quorum metu aberant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 7:1)
Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 17:1)
Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 5:1)
Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:3)
sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem, quam insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 3:2)
Tam superne illi metus est quam infra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:3)
Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 22:1)
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 16:7)
nec illa gaudio nec haec metu digna est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 32:2)
Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 37:3)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION