라틴어 문장 검색

De duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 352:2)
una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 353:2)
qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam, quae ante urbem castra habebat, signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 366:1)
Itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius, eamque habere in praesidio urbis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 370:2)
C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere, fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse, ipse alias claves omnibus portis imposuit, cavitque cum cura ut omnia in potestate sua essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 372:1)
ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 439:1)
si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 443:1)
cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 530:1)
legio una data est, cui Fulvius proximo anno praefuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 532:2)
summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 545:1)
primis quattuor legionibus populus tribunos creavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 547:1)
volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 574:1)
magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 575:1)
peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:2)
ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 644:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION