라틴어 문장 검색

itaque nec aurum nec argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis accipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 41:5)
Omnia itaque, quae falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per quae se voluntas amica explicat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 44:1)
Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 49:1)
Si beneficia in rebus, non in ipsa benefaciendi voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora sunt, quae accipimus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 51:1)
non numquam enim magis nos obligat, qui dedit parva magnifice, qui " regum aequavit opes animo," qui exiguum tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iuvandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit beneficium, cum daret, qui dedit tamquam numquam1 recepturus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, qua prodesset, et occupavit et quaesiit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 51:3)
Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 93:2)
alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 96:6)
Nam eum in beneficio iucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit ;
(세네카, 행복론, Liber II 3:5)
Ideo divinanda cuiusque voluntas et, cum intellecta est, necessitate gravissima rogandi liberanda est;
(세네카, 행복론, Liber II 7:4)
Ita duas res maximas perdidit, et tempus et argumentum amicae voluntatis ;
(세네카, 행복론, Liber II 21:3)
Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ;
(세네카, 행복론, Liber II 39:1)
aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium.
(세네카, 행복론, Liber II 55:2)
His atque eiusmodi vocibus id agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur et luceat.
(세네카, 행복론, Liber II 111:1)
et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
(세네카, 행복론, Liber II 137:3)
Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio praestante.
(세네카, 행복론, Liber III 93:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION