라틴어 문장 검색

Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 3:1)
Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sintdescribere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 6:3)
Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius scisses, non fuisses.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 9:3)
Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:3)
Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 8:3)
Sed et Iudaei palam lectitant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 8:4)
Quod prius est, hoc sit semen necesse est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:13)
Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:1)
Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 27:3)
Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia vestra est, mortui vivos tuentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:1)
Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 17:3)
Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:2)
Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:4)
Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat nisi videri et videre.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:5)
GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION