라틴어 문장 검색

Sic etenim Constantinus quondam piissimus imperator Romanam rempuplicam a peruersis idolorum cultibus reuocans omnipotenti Deo Domino nostro Iesu Christo secum subdidit, seque cum subiectis populis tota ad eum mente conuertit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:7)
In cuius adsertione fidei uenerabilis pater Gregorius in tantum contra nascentem heresim nouam laborare contendit, tanta hanc instantia, iuuante etiam piissimo imperatore Tiberio Constantino, conminuit, ut nullus exinde sit inuentus, qui eius resuscitator existeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 2:15)
Rexit autem ecclesiam temporibus imperatorum Mauricii et Focatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:17)
Hadrianum autem Ebrinus retinuit, quoniam suspicabatur eum habere aliquam legationem imperatoris ad Brittaniae reges aduersus regnum, cuius tunc ipse maximam curam gerebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:7)
Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI.9)
ut quod eatenus per Alexandriae pontificem singulis annis per omnes ecclesias mandari consuerat, iam deinde congesta in ordinem serie lunae XIIIIae facillime posset ab omnibus sciri Cuius computum paschalis Theophilus Alexandriae praesul in centum annorum tempus Theodosio imperatori conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 8:4)
Anno ab incarnatione Domini CLXXXVIIII, Seuerus imperator factus XVII annis regnauit, qui Brittaniam uallo a mari usque ad mare praecinxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.7)
Anno CCCLXXXI, Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV.8)
accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 125:1)
bis deinde post Numae clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 204:1)
proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:3)
direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus imposuit, et qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 46:1)
imperator Latinus ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 216:2)
postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:5)
imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION