라틴어 문장 검색

ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
Quo in adventu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultaverim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 2:1)
"quippe antiquitas caerimoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consuevit quantum adstruxerit vetustatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:6)
"At etiam Christiani quanta monstra, quae portenta contingunt!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:7)
"Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille ' quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritas fieret obscurior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 13장 1:11)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)
"sensibus maior est, infinitus, inmensus et soli sibi tantus, quantus est, notus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:27)
"Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:1)
"Quae vero et quanta de oraculis prosequar?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:9)
"Quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:28)
"Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam, vicimus et ita:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:2)
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:7)
memi- nisti enim profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio utebare multum, cum is tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset hominum vel admiratio vel querella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 3:2)
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 25:1)
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION