라틴어 문장 검색

qua propter bene cum superis de rebus habenda nobis est ratio, solis lunaeque meatus qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur in terris, tunc cum primis ratione sagaci unde anima atque animi constet natura videndum, et quae res nobis vigilantibus obvia mentes terrificet morbo adfectis somnoque sepultis, cernere uti videamur eos audireque coram, morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:9)
adde etiam qui conduplicant primordia rerum aera iungentes igni terramque liquori, et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:2)
dissoluuntur enim positurae principiorum et penitus motus vitales inpediuntur, donec materies omnis concussa per artus vitalis animae nodos a corpore solvit dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:4)
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu, quove modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:10)
Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo saepe tamen nobis in membris vita moretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:9)
quapropter quoniam est animi natura reperta atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, sive aliunde ipsi porro traxere et in illam transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:13)
Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:1)
cetera pars animae per totum dissita corpus paret et ad numen mentis momenque movetur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:5)
idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet, cum neque res animam neque corpus commovet una.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:6)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
facile ut quivis hinc noscere possit esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi] percussa est, exim corpus propellit et icit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:9)
ubi enim propellere membra, corripere ex somno corpus mutareque vultum atque hominem totum regere ac versare videtur, quorum nil fieri sine tactu posse videmus nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst corporea natura animum constare animamque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:11)
ergo animam totam perparvis esse necessest seminibus nexam per venas viscera nervos, qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit, extima membrorum circumcaesura tamen se incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:14)
nam penitus prorsum latet haec natura subestque nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro atque anima est animae proporro totius ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:3)
quod genus e thuris glaebis evellere odorem haud facile est, quin intereat natura quoque eius, sic animi atque animae naturam corpore toto extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION