라틴어 문장 검색

Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum Terra tene, colui vestros si semper honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:2)
Haec tibi semper erunt, et cum sollemnia vota Reddemus nymphis, et cum lustrabimus agros, ubi lustrare significat circumire:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 7:4)
multas circa Corinthum urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea neque postea hoc incommodo vexatam, sed semper eodem manere saxo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:2)
Non mirum ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:2)
quae vasorum sunt instrumenti instar habent, quibus semper sacrificia conficiuntur, quarum rerum principem locum optinet mensa in qua epulae libationisque et stipes reponuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:3)
Vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:2)
Nec iam se capit unda quo expressit quod semper usu evenit suppositi nimietate caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:5)
Nec longe inde lacus breves sunt sed in inmensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incolae crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Palicorum aestimant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 19:1)
Non semper vestra evertit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 19:4)
Haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 16:6)
Semper abundantes hastas frangitque quatitque.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:5)
Dicas volo, inquit, doctorum maxime, quid sit quod, cum Virgilius anxie semper diligens fuerit in verbis pro causae merito vel atrocitate ponendis, incuriose et abiecte in his versibus verbum posuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:2)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)
Novas mihi duas disciplinas videris inducere interrogandi vel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:2)
quam fortiter a se facta semper dicturiunt, et tamen tacent arrogantiae metu?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION