라틴어 문장 검색

Causa igitur largitionis est, si aut necesse est aut utile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:7)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
Atque haec benignitas etiam rei publicae est utilis, redimi e servitute captos, locupletari tenuiores;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:5)
Est autem etiam vehementer utile iis, qui honeste posse multum volunt, per hospites apud externos populos valere opibus et gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:7)
modica M. Octavi et rei publicae tolerabilis et plebi necessaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 96:7)
Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt, consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:4)
nec enim ulla res vehementius rem publicam continet quam fides, quae esse nulla potest, nisi erit necessaria solutio rerum creditarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:2)
sunt certe utiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:3)
Sed utilitatum comparatio, quoniam hic locus erat quartus, a Panaetio praetermissus, saepe est necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:1)
Quen locum miror a Posidonio breviter esse tactum in quibusdam commentariis, praesertim cum scribat nullum esse locum in tota philosophia tam necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 10:2)
sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione peiorem, non videtur debuisse eius modi deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est, compararetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 15:2)
Qui autem omnia metiuntur emolumentis et commodis neque ea volunt praeponderari honestate, ii solent in deliberando honestum cum eo, quod utile putant, comparare, boni viri non solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:1)
Etenim non modo pluris putare, quod utile videatur, quam quod honestum sit, sed etiam haec inter se comparare et in his addubitare turpissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 22:3)
Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)
Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION