라틴어 문장 검색

in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset, apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 215:1)
litterae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 233:2)
qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 234:2)
iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor recentis ferociae veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis haec est inquit, milites, pugna, quam poposcistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:3)
et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 266:1)
locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta victoriae suae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 300:1)
deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 318:2)
et ut nondum satis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:2)
hac victoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia consulum mentione omissa tribuni militum crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 456:1)
nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 460:1)
neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque vires augent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 64:1)
nec Romanis incruenta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 76:1)
iniussu tuo inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:2)
electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 122:1)
alioquin mitis victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 191:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION