라틴어 문장 검색

Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto imperio regnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 44:1)
me haud paenitet eorum sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum placet, et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:2)
sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:1)
P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis ut funeri sumptus deesset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 175:1)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 365:1)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
idem Agrippa cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio elatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha20)
T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 731:1)
in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 774:1)
in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 775:1)
ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:3)
victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam castraque hostium venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 786:1)
patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et interregem creavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 80:2)
triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 124:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION