라틴어 문장 검색

in Crustumino avem sanqualem quam vocant sacrum lapidem rostro cecidisse, bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 144:2)
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 146:1)
priusquam in provincias magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 7:1)
quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset - nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat - atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentes bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo ac deletes esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 81:1)
decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 207:1)
itaque uti Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장21)
sunt etiam alia genera plura, uti in Campania rubrum et nigrum tofum, in Umbria et Piceno et in Venetia albus, quod etiam serra dentata uti lignum secatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장7)
itaque citerior eius curvatura, quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones, apricis est potestatibus;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장3)
sed animadvertimus insula Lesbo vinum protropum, Maeonia Catacecaumeniten, Lydia Tmoliten, Sicilia Mamertinum, Campania Falernum, Terracina et Fundis Caecubum reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutesque procreari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장51)
Item sunt nonnullae acidae venae fontium, uti Lyncesto et in Italia Velino, Campania Teano aliisque locis pluribus, quae hanc habent virtutem, uti calculos, in vesicis qui nascuntur in corporibus hominum, potionibus discutiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장71)
veniens autem Hercules de Hispania per Campaniam in quadam Campaniae civitate pompam triumphi sui exhibuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 66211)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION