라틴어 문장 검색

Exercitus de Italia propter Liudewiticum bellum conficiendum in Pannoniam missus est, ad cuius adventum Liudewitus Siscia civitate relicta ad Sorabos, quae natio magnam Dalmatiae partem optinere dicitur, fugiendo se contulit et uno ex ducibus eorum, a quo receptus est, per dolum interfecto civitatem eius in suam redegit dicionem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 279:1)
Hlotharium vero filium suum in Italiam misit, cum quo Walahum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adalhardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum una direxit, quorum consilio et in re familiari et in negotiis ad regni commoda pertinentibus uteretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 282:2)
inde Papiam regressus mense Iunio ad imperatorem venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 287:2)
Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 294:3)
Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:3)
Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:6)
Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:1)
Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:3)
cum quibus cum de tuendis contra Sarracenos occidentalium partium finibus esset tractatum atque dispositum, Pippinus in Aquitaniam regressus aestatem in deputato sibi loco transegit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:3)
Hlotharium quoque filium suum finito illo conventu in Italiam direxit ac Bernhardum comitem Barcinonae, qui eatenus in marca Hispaniae praesidebat, camararium in palatio suo constituit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:2)
Hludowicus imperator obiit, Karolusque rex Italiam perrexit, et pars maxima multitudo eiusdem provintiae eum cum pace excepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:1)
Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:3)
Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:4)
Rex etiam atque omnes principes multis honoribus honoraverunt domnum apostolicum et socium itineris eius Bosonem delegerunt usque Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:5)
Berardus quoque quidam ab Italia veniens Bosonem tyrannum non sinebat quietum esse.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION