라틴어 문장 검색

Nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros et Sarracenos vastum limitem ducit, sic gavisus sum, ut illum diem Romanae fclicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego vicerim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:3)
criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:9)
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II68)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI32)
nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV15)
occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 5:3)
Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus, cum privatorum opes in publicum referrentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 25:1)
Inde Claudio Marcello duce etiam congredi ausus est:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 29:1)
Sicilia mandata Marcello.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 33:1)
Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fides.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 15:1)
Mira etiam censoris Augusti et laudata patientia.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 25:1)
Haec Salustius, gravissimus alienae luxuriae obiurgator et censor.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:3)
Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION