라틴어 문장 검색

et Ianuario quidem dies quos dicimus quartum et tertium Kalendas Februarias dedit, Aprili sextum Kalendas Maias, Iunio tertium Kalendas Iulias, Augusto quartum et tertium Kalendas Septembres, Septembri tertium Kalendas Octobres, Novembri tertium Kalendas Decembres, Decembri vero quartum et tertium Kalendas Ianuarias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:3)
Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 7:1)
Liber a Romanis appellatur, quod liber et vagus est, ut ait Naevius:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 16:1)
Vultis aliqua et filiae eius Iuliae dicta referamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:1)
Non defuit patrocinio suo Iulia his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:4)
Adverterant in se populum in spectaculo gladiatorum Livia et Iulia comitatus dissimilitudine, quippe cingentibus Liviam gravibus viris, haec iuventutis et quidem luxuriosae grege circumsidebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 6:2)
Eadem Iulia mature habere coeperat canos, quos legere secrete solebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:1)
Item cum gravem amicum audisset Iulia suadentem melius facturam si se conposuisset ad exemplar paternae frugalitatis, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 8:1)
Cuius rei hoc argumentum profert, quod postridie Nonas Iulias re bene gesta, cum pridie populus a Tuscis in fugam versus sit (unde Populifugia vocantur) post victoriam certis sacrificiis fiat vitulatio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:2)
Est et illud apud Naevium in fabula Ariolo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:1)
Hinc et Naevius poeta in bello Punico ait citrosam vestem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIX. 5:5)
Et Hernicum quidem hominem Pelasgum ducem Hernicis fuisse Iulius Hyginus in libro secundo Urbium non paucis verbis probat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 16:1)
Naevius in Equo Troiano:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 38:2)
Hic locus totus sumptus a Naevio est ex primo libro belli Punici.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 31:2)
Hoc epitheto usus est Naevius belli Punici libro secundo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION