라틴어 문장 검색

Octaviae discidia planxerunt sacros inter penates fratris et patrium larem.
(세네카, 옥타비아 11:18)
Octaviae favore percussa agmina et efferata per nefas ingens ruunt.
(세네카, 옥타비아 12:3)
sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:9)
hic ego quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:1)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua consalutaverat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 71:1)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
Tarquinius spe omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octavium Tusculum abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:1)
super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 189:1)
et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 205:1)
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 287:1)
Nautius - Octavium Maecium quidam eum tradunt - cum auxiliaribus cohortibus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 599:3)
Octavius, et ex privatis Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 561:4)
Octavio Sardinia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 563:5)
Octavio, qui provinciae praeerat, captae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 721:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION