라틴어 문장 검색

Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:1)
obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:2)
atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:4)
exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
Clodi inter>fuerit occidi Milonem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:1)
'obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:5)
quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:8)
singularis illa et huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:12)
non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:16)
reus enim Milonis lege Plotia fuit Clodius quoad vixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:6)
tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장3)
'nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:2)
cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:2)
Milo de Clodi reditu unde quaesivit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:6)
dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION