라틴어 문장 검색

exuti dehinc tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed tamen existimarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장7)
Octavo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro aede Apollinis Galbae haruspex Vmbricius tristia exta et instantis insidias ac domesticum hostem praedicit, audiente Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contra- rio et suis cogitationibus prosperum interpretante.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장1)
Piso in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimo- niis sed latebra inminens exitium differebat, cum advenere missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpicius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus Piso in foribus templi trucidatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장3)
octava erat ac septima Claudiana, imbutae favore Othonis, quamvis proelio non interfuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장3)
Adventu deinde duarum legionum, e quibus tertiam Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant, ostentare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장1)
ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum a Bedriaco progressus quo licentius popularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장8)
dextro octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis intersepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장4)
proxima Bedriacensi viae tertiani septimanique sumpsere, dexteriora valli octava ac septima Claudiana;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장4)
legiones victrices, octava, undecima, decima tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis secunda Poeninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio traducuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장9)
et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:2)
nec omnes Romae, sed quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarracone init.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:5)
namque illis in multorum saepe personam per gratiam et preces exorabilibus solus magno opere contendit ne cui parceretur, proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui Octaui in aedilitate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 1:3)
Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 1:1)
sed tempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 1:2)
ex gerulorum diurnis quaestibus pars octaua;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION