라틴어 문장 검색

solus quippe Natalis et hactenus prompsit missum se ad aegrotum Senecam uti viseret conquerereturque cur Pisonem aditu arceret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장4)
ceterum salutem suam incolumitate Pisonis inniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장7)
Seneca missum ad se Natalem conquestumque no- mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque rationem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장1)
Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus claritudine virtutum ad summum fastigium delecto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장1)
quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, ita Piso tragico ornatu canebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 65장2)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장1)
Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장1)
hic fuit rerum Romanarum status, cum Servius Galba iterum Titus Vinius consules inchoavere annum sibi ultimum, rei publicae prope supremum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장7)
sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장3)
Piso M. Crasso et Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장4)
Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장1)
Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi motum prodidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장1)
apud frequentem militum contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장4)
Pisonis comis oratio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION