라틴어 문장 검색

et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens incerta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장7)
igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장8)
dein postquam inanem animum spe et cupidine impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septima, cuius flagrantissimus in Antonium amor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장10)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
et Domitiani indomitae libidines timebantur, suspectis, uti diximus, Primo Antonio Varoque Arrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장3)
neque Antonium Primum adsciri inter comites a Domitiano passus est, favore militum anxius et superbia viri aequalium quoque, adeo superiorum intolerantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장2)
profectus ad Vespasianum Antonius ut non pro spe sua excipitur, ita neque averso imperatoris animo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장3)
trahebatur in diversa, hinc meritis Antonii, cuius ductu confectum haud dubie bellum erat, inde Muciani epistulis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장4)
mox civili inter nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장5)
regnum ab Antonio Herodi datum victor Augustus auxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장7)
transiere Rhenum Tutor quoque et Classicus et centum tredecim Trevirorum senatores, in quis fuit Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gallias superius memoravimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장7)
hoc Primo Antonio notum, cuius epistulis ad bellum actus sum, ne Germanicae legiones et Gallica iuventus Alpis transcenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장7)
quae Antonius epistulis, Hordeonius Flaccus praesens monebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장8)
neque multo post superior esse coepit Antonius, ita ut Brutus et Cassius omissa cura provinciarum, quae iis dicis causa datae erant a consule, desperatis rebus in exilium proficiscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 5:1)
eidem in Epiro absens trecenta iussit dari, neque eo magis potenti adulatus est Antonio neque desperatos reliquit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION