라틴어 문장 검색

Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
die pacta Tiberius Alexander, inlustris eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius, gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori eius ac ne metueret insidias tali pignore;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장6)
adice Tiberii tris et viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos Claudii et Neronis annos, atque illum Galbae et Othonis et Vitellii longum et unum annum, ac sextam iam felicis huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam fovet:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 3:2)
pater illi Iulius Graecinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:2)
consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 3:2)
agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 4:1)
Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus Iuniis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 1:1)
regebat tum Tiberius Alexander, eiusdem nationis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 11장3)
sub Tiberio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fuimus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장3)
sub Tiberio et Gaio tantum pacis adversa rem publicam pertinuere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장3)
sed> Arruntium Tiberius Caesar ob metum, Vitellius Cluvium nulla formidine retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장6)
praefectus Aegypti <Ti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장4)
non adversus divi Augusti acerrimam mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo imperio domum exurgimus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장7)
facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장4)
condita erat Ti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION