라틴어 문장 검색

Porsinna cum regem esse Romae tutum, tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 91:1)
his locus ad habitandum datus quem deinde Tuscum vicum appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 159:3)
ex Tuscis frumentum Tiberi venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 372:1)
ex his Q. Fabium - tertio hic anno ante consul fuerat - principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:2)
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:2)
Tuscis crescit audacia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 525:1)
et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 550:2)
Menenius adversus Tuscos victoria elatos confestim missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 567:2)
et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 583:1)
deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit fugatque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 588:2)
dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 155:7)
Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 376:1)
fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 389:1)
similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 484:1)
quin etiam ducibus captivis, qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad salinas profecti nocte insequenti ex improviso maiorem caedem edidere, duplicique victoria ovantes Veios redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 488:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION