라틴어 문장 검색

cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu se abdicasset, vitium de caelo quod comitia turbaret, intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 507:1)
praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 673:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
. . . Periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 210:2)
Verginium cogito, Verginium video, Verginium iam vanis imaginibus, recentibus tamen, audio alloquor teneo;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 12:2)
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 650:1)
ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P. Numitorium, avunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 594:1)
sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 645:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION