라틴어 문장 검색

tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장3)
'nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 1:2)
cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:2)
Milo de Clodi reditu unde quaesivit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:6)
dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:9)
'igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:3)
nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:6)
atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se in Albanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 3:1)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
de P. Clodi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:4)
proxime deos Clodius accessit, propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:13)
Clodius insidias fecit Miloni?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:3)
Sive enim illud animo irato ac percito fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 3:1)
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:1)
fingite animis - liberae sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus - fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit - quid voltu extimuistis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION