라틴어 문장 검색

his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat modum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장5)
donisque eius evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장3)
at Neronem, paelice ancilla et adsuetudine Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi abiectum et sordidum traxisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장7)
ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장13)
bicipites hominum aliorumve animalium partus abiecti in publicum aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos est, reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장3)
nam ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장3)
Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장1)
nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:2)
ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장5)
atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장8)
nec ullis postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae tantum adversa sensit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장7)
plures abiectis armis veniam petivere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장5)
postremo abiectis armis fugam et fallendi artis circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장5)
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장7)
praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION