라틴어 문장 검색

exim Flacco Pomponio Syriae pro praetore defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egregium quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere id munus seque ea necessitudine ad preces cogi per quas consularium aliqui capessere provincias adigerentur, oblitus Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum attineri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장5)
Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum dominationis apisceretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장10)
' sed gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장8)
neque cunctatur quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius abnuentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장5)
sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장5)
quod primi Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장3)
ita Radamistus simulata adversus patrem discordia tamquam novercae odiis impar pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit, ignaro et ornante insuper Mithridate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장8)
non abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장2)
Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus simulare obsequium, socerum ac parentem appellare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장1)
sed tunc qui ea vincla admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장7)
non abnuere se quin cuncta infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, suum veneficium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장6)
dehinc quia duritia caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium severitate quaesitum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장10)
his atque talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam simulans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장3)
atque interim securitate simulata medicamina vulneri et fomenta corpori adhibet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장6)
aspexeritne matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint, sunt qui abnuant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION