라틴어 문장 검색

ita pater apud villam detinuit me hos dies sex ruri continuos, neque licitum interea est meam amicam visere * estne hoc miserum memoratu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 111)
ubi primum est licitum, ilico properavi abire de foro.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 219)
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 356)
Cum ergo tam magna potentia reges non contempserint latericiorum parietum structuras, quibus ex vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non modo caementicio aut quadrato saxo sed etiam marmoreo habere, non puto oportere inprobare quae sunt e latericia structura facta aedificia, dummodo recte sint tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장70)
sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:13)
havd licitum est et 'licuit' dicimus et 'licitum est', sicut et 'placuit' et 'placitum est':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1061)
peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 9:4)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION