라틴어 문장 검색

Mirabile enim quiddam est quod, licet princeps esset occulti et reconditi sensus et maiorem in modem suspicax, tempora quoque sua turbulenta et coniurationum plena, spatio tamen viginti quatuor annorum quibus regnavit nunquam consiliarium aliquem suum aut interiorem ministrum deiecit aut discomposuit, excepto solo Stanleio aulae suae camerario.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:11)
propterea quod notiones rerum primae, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosae sint et confusae et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:5)
At primi et antiquissimi veritatis inquisitores, meliore fide et fato, cognitionem illam, quam ex rerum contemplatione decerpere, et in usum recondere statuebant, in aphorismos, sive breves easdemque sparsas nec methodo revinctas sententias, conjicere solebant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:1)
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra vias phantasiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:1)
Nihil autem prius debet esse aut consultius quam ut videat magistratuum prudentia, nec pecuniarum thesauri apud paucos recondantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 17:2)
Multa abscondita sunt maiora his; pauca enim vidimus operum eius.
(불가타 성경, 집회서, 43장36)
et abscondita, antequam evenirent.
(불가타 성경, 집회서, 48장28)
Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.
(불가타 성경, 호세아서, 5장3)
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
(불가타 성경, 호세아서, 13장12)
De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ".
(불가타 성경, 호세아서, 13장14)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde quaeram et auferam eos; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos;
(불가타 성경, 아모스서, 9장3)
Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장4)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)
et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장53)
Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei quem ualentia deserit, quem molestia pungit, quem uilitas abicit, quem recondit obscuritas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION