라틴어 문장 검색

si non est, scammoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras absinthium, anisum, sic ut pars hujus minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:6)
Unctioni vero aptissimum est vetus oleum, vel nitrum aceto et oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:5)
Si dolor est, ea ipsa pars sine oleo, nitro ex aqua perungenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 9:3)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
Delingitur etiam utiliter aut nitrum, aut nasturtium, aut allium frictum, deinde contritum et cum melle mixtum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:5)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt, quies, abstinentia, lana circumdata, in jejuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:1)
potiones ex absinthio dantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 6:4)
quibus recte iris vel absinthium adjicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:6)
Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:6)
Potui vero jejuno dari debet absinthium incoctum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:4)
At si inanis est homo, et crura ejus contrahuntur, interponenda potio absinthii est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:1)
perfricari ter aut quater die sic, ut nitrum oleo adjiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 3:7)
huc adjiciat nitri paulum, et jejunus bibat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 1:9)
ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:5)
Rodunt alumen liquidum, sed magis rotundum, aerugo, chalcitis, misy, squama aeris, sed magis rubri, aes combustum, sandaracha, minium sinopicum, galla, balsamum, myrrha, tus, turis cortex, galbanum, resina terebinthina humida, piper utrumque, sed rotundum magis, cardamomum, auripigmentum, calx, nitrum et spuma ejus, apii semen, narcissi radix, omphacium, alcyonium, oleum ex amaris nucibus, allium, mel crudum, vinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scammonia, uva taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae, atramentum sutorium, chrysocolla, veratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VI Quae rodant. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION