라틴어 문장 검색

Quibus convocatis ille per ordinem narrans omnia, quæcunqueilli acciderant, et ab ipsis consilium postulans, magnam voluntatem devindicta in continenti facienda demonstravit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 12:3)
Officium est medicorum atque ad illos semperspectat, omnibus prodesse ac nulli nocere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 13:2)
Plerumque enim accidit, ut, vulneribus in rixa utrinque factis, medici de arte sua utrique parti consulantac utrisque sollicite medelam adhibeant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 13:3)
Vicini vero et inimici quondam, qui modo in gratiam redierant, adulatoresquoque sive assentatores, omnes quasi lacrimantes et dolorem in facie deeo quod acciderat ostendentes, de vindicta in continenti facienda et guerraviriliter peragenda consuluerunt, multum commendantes dominum Melibeumejusque potentiam atque divitias, numerando etiam multitudinem agnatorumejus et cognatorum, affinium quoque et amicorum, adversarorium insuperejus potentiam vilipendendo corumque divitias verbis annihilando.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 15:1)
Nil plus proderit in pugna et in omni arte quam exercitium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 69:7)
Sumpta parum prodest, quæ mox emittitur esca:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:4)
"solet enim plus prodesse, si pauca sapientiæ præcepta memoria teneas, et illa in promptuet in usu tibi sint, quam si multa quidem didiceris, et illa memoriænon commendaveris, " quam memoriam juvare debes cogitatione et ingenii exercitatione;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:18)
Et si fortead bonitatem vel ad utilitatem vel etiam ad honorem tantummodo respiceres, et non ad facultatem sive possibilitatem, cito accideret tibi quod supradixi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:11)
Potest etiam et debet mutari consilium, si errore vel aliqua ex causamalum vel inutile fuerit captum, quod frequenter accidit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 159:4)
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiamde promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contrariaei cui promissio facta est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:1)
nec si tibi plus noceant, quam illi prosint, cui quid promiseris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:4)
nam "adillorum officium spectat omnibus prodesse et nulli nocere" et artem suamsollicite prosequi, ut sapienter dixerunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:2)
Frequenter aneim accidit, ut medici aliique de artibus singulis præponantamicitiæ utilitatem pecuniariam et, ubi sentiunt lucrum, ibi magisprocurent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 179:5)
Lædere qui potuit, aliquando prodesse valebit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 241:2)
alioquin, si vindictam cum iniquitate, prædictis omissis, exerceres, post famammalam de tali victoria multum doleres, tibique accideret quod Seneca dixit:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 317:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION