라틴어 문장 검색

Qui quamquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ut ingenium aut auersum flecterent aut cupidum pacis vehementius accenderent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장4)
hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis pro fide, pro foedere, pro libertate in bellum acciti sunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:6)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
sed accientur.
(세네카, Thyestes 1004:1)
egresso mihi Rhodanusiae nostrae moenibus publicus cursus usui fuit utpote sacris apicibus accito, et quidem per domicilia sodalium propinquorumque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:1)
unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:2)
"quas puppes velis nolint transire secundis, quo pater aetherius mensisque accita deorum turba et ab excelso veniat soror hospita templo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis44)
tunc rex longaevus Acasten - natarum haec altrix eadem et fidissima custos lecta sacrum iustae Veneri occultare pudorem - imperat acciri tacitaque immurmurat aure.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권185)
Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi prospectans primoque imbutas sanguine gentes Gradivum acciri propere iubet, ille furentes Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes turbidus aetherias currus urgebat ad arces, fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro tristia, terrificis monstrorum animata figuris, incutiens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권82)
Perfugere ad inferiorem, se ipsum est tradere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 530)
Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae, in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogauit, ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:7)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 286:1)
ludicrum fuit equi pugilesque, ex Etruria maxime acciti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 380:2)
Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 423:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION