라틴어 문장 검색

et certamen honestum et disputatio splendida!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:6)
de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:7)
quare illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:2)
nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:2)
nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 60:4)
quo invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 23:4)
Democriti autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant εὐθυμίαν, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia [ista animi tranquillitas] ea ipsa est beata vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 31:2)
habent enim et bene longam et satis litigiosam disputationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 102:15)
etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 3:4)
Haut ergo ut opinor erravero, si a principe investigandae veritatis huius disputationis principium duxero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:1)
Eamque disputationem tris in partes nostri fere dividunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 75:2)
Tum Cotta Quia sic adgredior inquit ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:3)
quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:5)
Et si verum est quod Aristo Chius dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire) - prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur, tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent nocere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)
Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio Cottae disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION