라틴어 문장 검색

sed, priusquam ordinari posset, morte inmatura praereptus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:9)
Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:5)
id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 385:1)
nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 559:2)
et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen venire poenas - provocare qui provocationem sustulisset, et implorare praesidium populi qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem addixisset, - - ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi Romani implorantis vox audiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 622:1)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo debeatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 289:1)
nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendas patres censuerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 290:2)
Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 518:1)
Fabio auspicanti, priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 263:1)
praeripias scortum amanti atque argentum obicias lenae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 27)
nisi qui meliorem adferet quae mi atque amicis placeat condicio magis, quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 293)
dehinc conicito ceterum, possisne necne clam me sutelis tuis praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 15)
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 116)
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 957)

SEARCH

MENU NAVIGATION