라틴어 문장 검색

ad id quod sua sponte satis conlectum animorum erat indignitate etiam Romani accendebantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 686:1)
nec corpora modo adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa , novos ritus sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui sunt capti superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum exposcendae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 326:1)
minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 389:2)
eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 441:2)
haec ipsa indignitas angebat animos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 563:2)
si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 42:2)
non aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit, quae nunc etiam vectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore volneribus postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, velut fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 117:1)
Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 184:1)
vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 205:2)
inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 486:1)
rei foedissimae per se adiecta indignitas est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 518:3)
modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 554:2)
quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere ut dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 28:2)
nullius oculi nec aures indignitatem ferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 169:1)
adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset, Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION