라틴어 문장 검색

quae virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhaerebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:15)
ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhaerere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquistas (si quae sint) expergiscantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:9)
et quod alteri corpori facile adhaeret, idque madefacit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:11)
Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis revulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:4)
Itaque si corpus aliquod tangibile et crassum nanciscatur (ut digitum, papyrum, quidvis aliud), adhaeret statim, nec facile divellitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:6)
Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:22)
Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:9)
Humilioris fortunae viri qui in ambitu sint alicui parti adhaerere debent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:4)
Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:6)
clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.
(불가타 성경, 집회서, 24장37)
Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,
(불가타 성경, 집회서, 47장29)
Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo;
(불가타 성경, 요엘서, 2장24)
audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi concedi legitima sua;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장24)
Est enim duodenarii medietas vj pars tertia iiij pars quarta iij pars sexta ij pars duodecima j omnisque hic cumulus redundat in xvj et totius corporis sui multitudinem vincunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION