라틴어 문장 검색

Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
(불가타 성경, 집회서, 49장19)
Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장21)
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장31)
" Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장52)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장10)
Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis vero regi promissis nihil debite agebat,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장27)
respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in superiora loca duxit exercitum, ostendit, qui susciperet principatum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장23)
Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장3)
Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram adeptum Menelaum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장7)
O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:20)
Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:3)
Hunc, uti diximus, diuerso tramite omnes conantur adipisci:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:7)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION