라틴어 문장 검색

et nuper ipsi videre potuimus in apparatu pompae Circensium ludorum Iudaeae gentishominemproceriorem celsissimo Germano.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 2:4)
Cum deinde robur accipit, et iam sine adiumento consistere valet, aut capitis aut bracchiorum incrementis adolescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:1)
mox adversa Germanici valetudine detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium plebem per lictores proturbat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장4)
set Claudius facilitate solita quod uni concesserat nullis extrinsecus adiumentis velavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장6)
idem Annaeum Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장5)
non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 4:2)
in paucissimos sensus et angustas sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine apparatu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 4:1)
nam epulae et quamquam incompti, largi tamen apparatus pro stipendio cedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:2)
sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:4)
nec deerant e contrario qui ambitione stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen- tum belli mercarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장6)
exhausti conviviorum apparatibus principes civitatum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장6)
cetera in maius, de apparatu et solutis in lasciviam animis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장4)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
nec deerat ipse, stipatus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu excubiis vim principis amplecti, nomen remittere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장5)
apparatu regio utebatur, veste Medica;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION