라틴어 문장 검색

senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret, interregnum iniri passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 59:1)
Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit, longe gravissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 511:2)
consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem attineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 110:1)
belli administratio ad novos consules reiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:1)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
De administratione autem aquae, quemadmodum se temperet ad rationem, sic erit faciendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장43)
Maioris autem tympani labrum aequis intervallis CCCLXV puncta habeat signata, minor vero orbiculus in extrema circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen dirigat ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit foramen, quia in tympanum aqua influit per id et servat administrationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장47)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION