라틴어 문장 검색

venisse tempus quo veterani maturam missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장9)
ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc multitudinem infinitam ac varietatem legum perventum sit altius disseram.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장4)
quantulum istud est de quo aediles admonent!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장12)
consulesque sede vulgari per speciem maestitiae sedentis honoris locique admonuit, et effusum in lacrimas senatum victo gemitu simul oratione continua erexit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장4)
audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere, correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia non regnaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장8)
contra Tiberius praecipuos ad scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장5)
ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장6)
quin et legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca admonuisset venienti matri occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장4)
' commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장14)
simul praegredi exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장4)
igitur accitum eum Caesar operae prioris admonet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장5)
simul suas legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam ostendere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장6)
tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agrestibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam tolerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장6)
incusat ultro intestabilem et consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장10)
illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION