라틴어 문장 검색

Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장84)
Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장16)
Semper autem ubi scalpellus admovetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장31)
quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장11)
Tum acus admovenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장212)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장260)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장7)
— Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admoveri, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장3)
Uva si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장37)
Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장41)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장44)
idque praecidere, quo longior uva est quam esse naturaliter debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장45)
in quibus cum multae venae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장16)
Si media tunica vexata erit aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장18)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in parvolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION