라틴어 문장 검색

ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 347:2)
et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi invidere dei, praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 411:1)
Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 117:2)
nec Rhodii pugnam detractaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 224:1)
consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 33:1)
consul obtestabatur milites ut paulum adniterentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 49:3)
praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 280:1)
nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur in Asia, et ab sociis, qui ea in quorum spem vocaverant non praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 185:1)
quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 149:2)
ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene summae rei discrimen haud dubie detractante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 206:3)
consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 436:1)
nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris ut dimicaturum appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 441:1)
sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 38:2)
caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 622:1)
Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION