라틴어 문장 검색

- ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam quae non possint temptari ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 379:1)
abdicat inde se dictatura et post eum confestim Folius magisterio equitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 381:1)
amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se . quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 483:2)
quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 484:1)
nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones severius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret, contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 485:2)
- Consul ex dictatura factus M. Valerius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 63:1)
qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 130:1)
magistratibus in annum creatis Q. Fulvius dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 88:2)
a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 597:1)
et quibus stirps deesset quam relinquerent, ut cives Romani fierent, adoptabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 91:2)
sociam te mihi adopto ad meam salutem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2138)
adoptat illum puerum surrupticium sibi filium eique uxorem dotatam dedit, eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS32)
emit hospitalem is filium imprudens senex puerum illum eumque adoptat sibi pro filio eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS41)
ille qui adoptavit hunc sibi pro filio, is illi Poeno huius patruo hospes fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS68)
is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2183)

SEARCH

MENU NAVIGATION