라틴어 문장 검색

Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:1)
Alii malleolo protinus conseri vineam melius existimant, alii viviradice:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:3)
Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:1)
Sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi, ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur, quo plus solis mediae arbores, quibus vitis applicata et religata innititur, accipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:3)
Vitem quoque, antequam ex toto arbor praevalescat, conserere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:3)
Sed eae ita conserendae sunt, ut summam terram,quae aratro subacta sit, semipedem alte substernamus, radicesque omnes explicemus, et depositas stercorata, ut ego existimo, si minus, certe subacta operiamus, et circumcalcemus ipsum seminis codicem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:1)
Curandum est autem, ut quam generosis- simis pyris pomaria conseramus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 18:1)
Aut tecto assuetus coluber.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:4)
Palustris quoque,sed herbidus ager destinetur, atque alia pabula conserantur, ut vicia, trifolium, faenum Graecum, sed praecipue genus intubi, quod σέριν Graeci appellant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:4)
Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae viridibus, quae inopacant avium receptacula.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:1)
Conseri deinde circa totum apiarium debent arbusculae incrementi parvi, maximeque propter salubritatem (nam sunt etiam remedio languentibus) cytisi, tum deinde casiae atque pini et rosmarinus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:1)
paulatim inde ad iurgia prolapsi quo minus pugnam consererent ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque et equum poscentem Flavum attinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장5)
vulgus quoque adsistentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere laetitiam et pulchritudinem orationis;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 3:1)
hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus interesse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 2:1)
laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove adsueverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION