라틴어 문장 검색

Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:5)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)
sunt autem alii quidam ficti animi habitus ad virtutem quasi praeculti et praeparati rectis studiis et artibus, ut in suis rebus studia litterarum, ut numerorum ac sonorum, ut mensurae, ut siderum, ut equorum, ut venandi, ut armorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 2:1)
Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:9)
illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 40:5)
de pantheris per eos, qui venari solent, agitur mandatu meo diligenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 11 3:1)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:5)
Vener.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 21:4)
Venari asello comite cum vellet leo, Contexit illum frutice et admonuit simul, Ut insueta voce terreret feras, Fugientes ipse exciperet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.2)
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua Crurumque nimiam tenuitatem vituperat, Venantum subito vocibus conterritus Per campum fugere coepit et cursu levi Canes elusit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Cervus ad fontem.3)
Unam formosam et oculis venantem viros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.3)
Proinde cum venabere, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 3:1)
Studes an piscaris an venaris an simul omnia?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 1:1)
Ego in Tuscis et venor et studeo, quae interdum alternis, interdum simul facio;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION