라틴어 문장 검색

Qua re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 194:3)
Nos enim, qui ipsi sermoni non interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus in eorum sermone adumbrare conati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:1)
aut longe a servientibus abero mihique esse iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena dulcedinem vivendi minuere potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 9:5)
itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 3:8)
quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 4:2)
Nulla praecepta ponemus, neque enim id suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam adumbrabimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 1:3)
ad quam fertur optumus quisque veramque illam honestatem expetens, quam unam natura maxime anquirit, in summa inanitate versatur consectaturque nullam eminentem effigiem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:3)
est enim gloria solida quaedam res et expressa, non adumbrata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:4)
simul ut notae quoque litterarum non adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentium acciderent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:5)
Nunc mimicis artibus petiti sumus et adumbrata inscriptione derisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:4)
Quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 5:2)
Longius me provexit dulcedo quaedam tecum loquendi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 13:1)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:2)
nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION