라틴어 문장 검색

Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:16)
eo ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine liber an servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 91:1)
iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:2)
M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex Sicilia advecta, agitatumque in senatu quanti plebi daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 374:1)
urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento et, postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum fuerat prolato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 577:1)
colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam perfugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 337:1)
maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 423:1)
ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum militaverat et eos qui Falerios perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 159:1)
classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 314:3)
tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 398:1)
advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:2)
nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 605:2)
ceteri effuso cursu Cales primum, inde prope inviis callibus ad dictatorem perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 185:2)
et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul venientibus haud sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt, atque alii vadis alii sicco litore excepti, partim armati partim , ad instructam per litus aciem suorum perfugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 228:1)
hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit prorogato post consulatum imperio ab senatu missus cum triginta longis navibus et octo milibus militum magnoque commeatu advecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION